Heaven and Hell (Ager) n. 463

Previous Number Next Number See English 

463. Quando reteguntur homini acta sua post mortem, tunc angeli, quibus datum est munus inquirendi, inspiciunt faciem ejus; et pervagatur inquisitio per universum corpus, incipiendo a digitis unius et alterius manus, et sic pergendo per totum. Quia miratus sum, undenam hoc, detectum est: quod nempe sicut singula cogitationis et voluntatis inscripta sunt cerebro, nam ibi earum principia sunt, ita quoque inscripta sunt universo corpori, quoniam illuc pergunt omnia cogitationis et voluntatis a principiis suis, et ibi terminantur ut in suis ultimis unde est, quod quae inscripta sunt memoriae ex voluntate et inde cogitatione ejus, non modo inscripta sint cerebro sed etiam toti homini, ac ibi existant in ordine secundum ordinem partium corporis. Inde patuit, quod homo talis sit in toto, qualis est in sua voluntate et inde cogitatione, adeo ut malus homo sit suum malum, et bonus suum bonum. {1} Ex his quoque constare potest, quid intelligitur per librum vitae hominis, de quo in Verbo; quod nempe sit quod omnia tam acta quam cogitata toti homini inscripta sint, et quod appareant sicut in libro lecta cum ex memoria evocantur, et sicut in effigie visa, cum spiritus spectatur in luce caeli. His adjicere velim aliquid memorabile de memoria hominis post mortem remanente, per quod confirmatus sum, quod non modo communia, sed etiam singularissima, quae memoriam intraverunt, permaneant, nec usquam oblitterentur. Visi mihi sunt libri cum scripturis inibi sicut in mundo, et instructus sum, quod sint ex memoria eorum qui scripserunt, et quod ibi non aliqua vox desit, quae fuit in libro ab eodem scripto in mundo; et quod ita ex memoria alterius depromi possint omnium singularissima, etiam quae ipse in mundo oblitus est: causa etiam detecta est, quod nempe homini sit memoria externa et interna, externa quae naturalis ejus hominis, ac interna quae spiritualis ejus hominis; et quod singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, fecit, etiam quae audivit et vidit, memoriae internae seu spirituali ejus inscripta sint; {2} et quod illa quae ibi nusquam deleantur, quoniam simul inscripta sunt ipsi spiritui, et ejus corporis membris, ut supra dictum est: et sic quod spiritus secundum cogitata et acta suae voluntatis formatus sit. Scio quod haec ut paradoxa appareant, et inde vix credantur, sed usque vera sunt. Ne itaque credat homo, quod {3}aliquid sit, quod homo in se cogitavit, et in abscondito fecit, post mortem lateat; sed credat, quod omnia et singula tunc ut claro in die pateant. @1 Quod bonus homo, spiritus, et angelus sit suum bonum et suum verum, hoc est, quod totus sit quale ejus bonum et verum (n. 10298, 10367). Causa est, quia bonum facit voluntatem, et verum intellectum, ac voluntas et intellectus faciunt omne vitae apud hominem, spiritum, et angelum (n. 3332, 3623, 6065). Simile est, si dices quod homo, spiritus, et angelus sit suus $ @2 quod binae memoriae homini sint, exterior et interior, seu naturalis et spiritualis (n. 2469-2494). Quod homo non sciat quod ei memoria interior sit (n. 2470, 2471). Quantum memoria interior excellet exteriori (n. 2473). Quod quae in memoria exteriore sunt, in luce mundi sint; quae autem in interiore, in luce caeli (n. 5212). Quod ex memoria interiore sit, quod homo intellectualiter et rationaliter possit cogitare et loqui (n. 9394). Quod omnia et singula quae homo cogitavit, locutus est, egit, et quae vidit et audivit, inscripta sint memoriae interiori (n. 2474, 7398). Quod illa memoria sit liber vitae ejus (n. 2474, 9386, 9841, 10505). Quod in memoria interiore sint vera quae facta sunt fidei, et bona quae facta amoris (n. 5212, 8067). Quod illa quae induerunt habitum, et facta sunt vitae, et per id oblitterata in memoria exteriore, sint in memoria interiore (n. 9394, 9723, 9841). Quod spiritus et angeli loquantur ex memoria interiore, et quod inde illis lingua universalis (n. 2472, 2476, 2490, 2493). Quod linguae in mundo sint memoriae exterioris (n. 2472, 2476). amor (n. 6872, 10177, 10284).$ @3 "aliquid sit:"--sic ed. prin. Forte legeris aliquid (absque "sit").$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church