Heaven and Hell (Ager) n. 453

Previous Number Next Number See English 

453. [XLVII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA. Quod forma spiritus hominis sit forma humana, seu quod spiritus sit homo etiam quoad formam, constare potest ex illis, quae in pluribus articulis supra ostensa sunt; imprimis in illis ubi ostensum est, quod unusquisque angelus sit in perfecta forma humana (n. 73-77); et quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua (n. 432-444); et quod angeli in caelo sint ex humano genere (n. 311-317). [2] Hoc adhuc clarius ex eo potest perspici, quod homo sit homo ex suo spiritu, et non ex corpore; et quod corporea forma sit adjecta spiritui secundum ejus formam, et non vicissim; nam spiritus indutus est corpore secundum suam formam: quapropter spiritus hominis agit in singula, immo in singularissima corporis, usque adeo, ut pars quae non agitur a spiritu, seu in quia non est spiritus agens, non vivat. Quod ita sit, quisque potest scire ex eo solo, quod cogitatio et voluntas agat omnia et singula corporis, ita prorsus ad suum nutum ut nihil non concurrat, et quod non concurrit non sit pars corporis; ejicitur etiam sicut in qua non vivum: cogitatio et voluntas sunt spiritus hominis, et non corporis. [3] Quod spiritus non appareat homini in forma humana, postquam solutus est a corpore, nec in altero homine, est quia organum visus corporis seu ejus oculus, quantum videt in mundo, est materialis, et materiale non videt nisi quam materiale, at spirituale videt spirituale; quapropter cum materiale oculi obvelatur ac privatur sua cooperatione cum spirituali, tunc apparent spiritus in sua forma, quae est {1}humana; non solum spiritus qui in mundo spirituali sunt, sed etiam spiritus qui in altero dum adhuc in suo corpore est. @1 Post "humana" fixi semicolon.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church