Heaven and Hell (Ager) n. 441

Previous Number Next Number See English 

441. Quod alterum attinet, a spiritu in alium locum auferri, ostensum est mihi per vivam experientiam, quid sit, et quomodo fit, sed hoc solum bis et ter; solam experientiam velim afferre. Per plateas urbis, et per campestria ambulans, tunc quoque in loquela cum spiritibus, non aliter scivi quam quod ita vigil essem et videns sicut aliis temporibus ita ambulans absque errore; et interea in visione eram, videns lucos, fluvios, palatia, domus, homines, et plura. Sed postquam ita per horas ambulavi, subito eram in visu corporis, et animadverti quod in alio loco essem quo obstupefactus valde appercepi quod in tali statu fuerim, in quo illi, de quibus dicitur, quod abducti a spiritu in alium locum; nam dum perstat, nihil reflectitur super viam, et hoc sive foret plurium milliarium; nec reflectitur super tempus, sive foret plurium horarum aut dierum; nec fatigatio ulla percipitur tunc quoque ducitur per vias quas ipse ignorat, usque ad locum designatum, absque errore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church