438. His adjicere licet, quod unusquisque homo, etiam dum in corpore vivit, quoad spiritum suum sit in societate cum spiritibus, tametsi id nescit, bonus per illos in societate angelica, et malus in societate infernali et quod in eandem societatem etiam post mortem veniat. Hoc saepius dictum et ostensum est illis, qui post mortem inter spiritus venerunt. Non quidem apparet homo in illa societate ut spiritus, cum vivit in mundo, ex causa quia tunc naturaliter cogitat; qui autem abstracte a corpore cogitant, quia tunc in spiritu, illi quandoque in sua societate apparent, et cum apparent, dignoscuntur probe a spiritibus qui ibi sunt, vadunt enim meditabundi, obmutescunt, nec spectant ad alios, sunt sicut non videant illos; ac ut primum aliquis spiritus illos alloquitur, evanescunt.