Heaven and Hell (Ager) n. 436

Previous Number Next Number See English 

436. Quod homo sit spiritus quoad interiora sua, datum est mihi scire per multam experientiam, quam omnem si adducerem, {1}impleret, sicut dicitur, membranas. Locutus sum cum spiritibus ut spiritus, et locutus sum cum illis ut homo in corpore et cum locutus sum cum illis ut spiritus, non sciverunt aliter quam quod ipse spiritus essem, et quoque in humana forma sicut illi; ita apparuerunt interiora mea coram illis, quoniam cum locutus sum ut spiritus, materiale meum corpus non apparuit. @1 impleret pro "implerent"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church