Heaven and Hell (Ager) n. 434

Previous Number Next Number See English 

434. Homo non potest cogitare et velle, nisi sit subjectum quod substantia ex quo et in quo quod putatur existere absque subjecto substantiali, hoc nihil est. Id sciri potest ex eo, quod homo non videre possit absque organo quod est subjectum visus ejus, nec audire absque organo quod est subjectum auditus ejus visus et auditus absque illis nihil sunt, nec dantur. Ita quoque cogitatio quae est visus internus, et apperceptio quae est auditus internus, nisi hi forent in substantiis et ex illis, quae sunt formae organicae, quae subjecta, prorsus non existerent. Ex quibus constare potest, quod spiritus hominis sit aeque in forma, et quod sit in forma humana, et quod aeque sensoriis et sensibus gaudeat cum separatus est a corpore sicut cum in illo fuit et quod omne vitae oculi, et omne vitae auris, verbo omne vitae sensus, quod est homini, non sit corporis ejus, sed spiritus ejus in illis et in singularissimis illorum. Inde est, quod spiritus aeque ac homines videant, audiant, et sentiant, verum post solutionem a corpore non in naturali mundo sed in spirituali quod spiritus senserit naturaliter cum fuit in corpore, erat per materiale quod ei adjectum, sed usque tunc simul sensit spiritualiter, cogitando et volendo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church