Heaven and Hell (Ager) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. Quantum itaque vera quae intellectus sunt, conjuncta sunt bonis quae voluntatis, ita quantum homo vult vera et inde facit illa, tantum homo caelum in se habet, quia ut supra dictum est, conjunctio boni et veri est caelum quantum autem falsa, quae intellectus sunt, conjuncta sunt malis quae voluntatis, tantum homo infernum in se habet, quia conjunctio falsi et mali est infernum; ast quantum vera quae intellectus non conjuncta sunt bonis quae voluntatis, tantum homo in statu medio est. Fere unusquisque homo hodie in tali statu est, ut sciat vera, et ex scientia et quoque ex intellectu cogitet illa, et vel faciat multum ex illis, vel parum ex illis, vel nihil ex illis, vel contra illa ex amore mali et inde fide falsi ideo ut sit ei vel caelum vel infernum, primum post mortem perducitur in mundum spirituum, ac ibi fit conjunctio boni et veri illis qui elevandi sunt in caelum, ac conjunctio mali et falsi illis qui conjiciendi sunt in infernum. Nam non licet alicui in caelo, nec in inferno, divisam habere mentem, nempe aliud intelligere et aliud velle, sed quod vult hoc intelliget, et quod intelligit hoc volet; quare in caelo qui vult bonum intelliget verum, ac in inferno qui vult malum intelliget falsum: ideo apud bonos ibi removentur falsa ac dantur vera bono illorum convenientia et conformia; ac ibi apud malos removentur vera, ac dantur falsa malo illorum convenientia et conformia. Ex his patet, quid mundus spirituum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church