Heaven and Hell (Ager) n. 420

Previous Number Next Number See English 

420. Quod caelum non immensum sit, sed parvum, opinantur quidam ex aliquibus locis in Verbo secundum sensum ejus litterae intellectis: ut ex illis ubi dicitur, quod in caelum modo pauperes recipiantur; tum quod non nisi quam electi et quod solum qui intra ecclesiam, et non qui extra quod solum illi, pro quibus Dominus intercedit; quod caelum occludatur cum impletum est, et quod hoc tempus praefinitum sit. Sed illi non sciunt quod caelum nusquam claudatur, et quod non sit aliquod tempus praefinitum, nec multitudo definita; et quod "electi" dicantur qui in vita boni et veri sunt; {1} et quod "pauperes" qui non in cognitionibus boni et veri sunt, et usque desiderant illas hi quoque ex desiderio illo vocantur "esurientes."{2} Qui de parvitate caeli ex non intellecto Verbo opinionem ceperunt, nec sciunt aliter quam quod caelum sit in uno loco, ubi conventus omnium: cum tamen caelum ex innumeris societatibus consistit (videatur supra, n. 41-50): et quoque non sciunt aliter quam quod caelum sit unicuivis ex immediata misericordia, et sic quod solum sit intromissio et receptio ex beneplacito nec intelligunt, quod Dominus ex misericordia ducat unumquemvis qui recipit Ipsum, et quod is recipiat Ipsum qui vivit secundum leges ordinis Divini, quae sunt praecepta amoris et fidei; et quod duci ita a Domino, ab infantia ad ultimum vitae in mundo, et dein in aeternum, sit misericordia quae intelligitur. Sciant itaque, quod unusquisque homo nascatur ad caelum, et quod recipiatur qui caelum recipit in se in mundo, et excludatur qui non recipit. @1 Electi quod sint qui in vita boni et veri (n. 3755, 3900). Quod non sit electio et receptio in caelum ex Misericordia, sicut intelligitur, sed secundum vitam (n. 5057, 5058). Quod Misericordia Domini immediata non detur, sed mediata; hoc est, illis qui vivunt secundum praecepta Ipsius, quos ex Misericordia ducit continue in mundo, et postea in aeternum (n. 8700, 10659).$ @2 Quod per "pauperes" in Verbo intelligantur qui spiritualiter pauperes sunt, qui sunt qui in ignorantia veri, et usque desiderant instrui (n. 9209, 9253, 10227). Quod de illis dicatur esurire et "sitire," quod est desiderare cognitiones boni et veri, per quas introductio in ecclesiam et caelum (n. 4958, 10227).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church