Heaven and Hell (Ager) n. 415

Previous Number Next Number See English 

415. [XLIII.] DE IMMENSITATE CAELI. Quod caelum Domini immensum sit, constare potest ex pluribus quae in antecedentibus dicta et ostensa sunt; cumprimis ex eo, quod caelum sit ex humano genere (videatur supra, n. 311-317), et non modo ex illo, quod intra ecclesiam natum est, sed etiam ex illo, quod extra (n. 318-328): ita ex omnibus a primo ortu hujus telluris, qui in bono vixerunt. Quanta multitudo hominum in universo hoc terrarum orbe est, quisque qui de partibus, regionibus et regnis hujus telluris aliquid novit, concludere potest. Qui calculum init, deprehendet, quod inde ad plura millia hominum quolibet die obeant, ita intra annum ad aliquot myriades seu milliones; et hoc a primis temporibus, a quibus intercesserunt aliquot millia annorum; qui omnes post obitum in alterum mundum, qui vocatur mundus spiritualis, venerunt, et jugiter veniunt. Quot autem ex illis angeli caeli facti sunt et fiunt, non dici potest; hoc mihi dictum est, quod antiquis temporibus permulti, quia tunc homines interius et plus spiritualiter cogitaverunt, ac inde in caelesti affectione fuerunt at quod sequentibus aevis non tam multi, quia homo successu temporis exterior factus est, et plus naturaliter coepit cogitare, et inde in terrestri affectione esse. Ex his primum constare potest, quod caelum ex solis incolis hujus telluris magnum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church