Heaven and Hell (Ager) n. 400

Previous Number Next Number See English 

400. At sciendum est, quod jucundum in quo sunt qui in amoribus sui et mundi cum appropinquant ad aliquam societatem caelestem, sit jucundum concupisicentiae illorum, ita quoque prorsus oppositum jucundo caeli. In jucundum concupiscentiae suae veniunt ex deprivatione et remotione jucundi caelestis apud illos qui in eo sunt. Aliter fit, quando non deprivatio et remotio est tunc non possunt appropinquare, quia quantum tunc appropinquant, tantum in angores et dolores veniunt inde est, quod raro ausint prope accedere. Hoc quoque per plures experientias datum est scire, ex quibus aliquid etiam velim proferre. [2] Spiritus qui e mundo in alteram vitam veniunt, nihil potius cupiunt quam venire in caelum paene omnes id expetunt, credentes quod caelum non sit nisi quam intromitti et recipi: quapropter etiam quia cupiunt, ad aliquam societatem caeli ultimi feruntur. Qui in amore sui et mundi sunt, cum ad primum limen illius caeli veniunt, incipiunt angi ac interius ita cruciari, ut sentiant in se potius infernum quam caelum; quapropter dejiciunt se praecipites inde, nec quiescunt priusquam in infernis apud suos. [3] Saepius etiam factum est, quod tales desideraverint nosse quid gaudium caeleste; et cum audiverunt quod in interioribus angelorum sit, cupiverunt communicationem ejus secum quare etiam factum est, nam quod spiritus, qui nondum est in caelo vel in inferno, cupit, hoc etiam ei datur, si conducit. Facta communicatione, coeperunt cruciari, in tantum ut nescirent prae dolore quomodo comprimerent corpus visum est, quod detruderent caput usque ad pedes, seque dejicerent in terram, ac ibi serpentis modo contorquerent se in orbes, et hoc ex interiori cruciatu. Talem effectum edidit jucundum caeleste apud illos qui in jucundis ex amore sui et mundi erant: causa est, quia amores illi prorsus oppositi sunt, et cum oppositum in oppositum agit, fit talis dolor et quia jucundum caeleste intrat per viam internam, ac influit in jucundum contrarium, torquet interiora quae in jucundo illo sunt, retrorsum, ita in sibi oppositum inde tales cruciatus. [4] Quod oppositi sint, est, ut supra dictum est, quia amor in Dominum et amor erga proximum volunt communicare omnia sua aliis, hoc enim eorum jucundum est, et amor sui et mundi volunt auferre aliis sua, et ad se derivare, et quantum hoc possunt tantum in jucundo sunt. Ex his quoque scire potest, unde est quod infernum sit separatum a caelo, omnes enim qui in inferno sunt, fuerunt, cum vixerunt in mundo, in solis jucundis corporis et carnis ex amore sui et mundi; omnes autem qui in caelis, fuerunt, cum vixerunt in mundo, in jucundis animae et spiritus ex amore in Dominum et ex amore erga proximum; qui amores quia oppositi sunt, ideo etiam {1}inferni et caeli prorsus separati sunt, et quidem in tantum, ut spiritus qui in inferno est ne quidem ausit ejicere inde unum digitum, aut elevare summum capitis. nam quantillum ejicit aut elevat, torquetur et cruciatur: hoc quoque saepius visum est. @1 "inferni:"--sic editio princeps; forma "inferna" saepius est adhibita. Vide infra, n. 428.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church