Heaven and Hell (Ager) n. 398

Previous Number Next Number See English 

398. jucunda caeli sunt ineffabilia, et quoque sunt innumerabilia; sed ex innumerabilibus nullum potest sciri nec credi ab illo qui in solo jucundo corporis seu carnis est quoniam, ut supra dictum est, interiora ejus spectant a caelo ad mundum, ita retro; nam qui totus in jucundo corporis seu carnis est, seu quod idem, in amore sui et mundi, is nihil jucundi sentit nisi quam in honore, lucro, et voluptatibus corporis et sensuum, quae ita exstinguunt et suffocant jucunda interiora, quae caeli sunt, ut non credantur quod sint; quare valde miraturus esset, si modo diceretur quod dentur jucunda remotis jucundis honoris et lucri, et adhuc magis, si diceretur quod jucunda caeli loco illorum succedentia sint innumerabilia, ac talia ut jucunda corporis et carnis, quae praecipue sunt honoris et lucri, cum illis non comparari queant: inde patet causa, cur non scitur quid gaudium caeleste.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church