Heaven and Hell (Ager) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Qui non scit quomodo se habet cum ordine Divino quoad gradus, non capere potest quomodo caeli distincti sunt, ne quidem quid internus et externus homo. Plerique in mundo non aliam notionem de interioribus et exterioribus seu de superioribus et inferioribus habent, quam sicut de continuo aut de cohaerente per continuum a puriori ad crassius; at interiora et exteriora se non habent continue, sed discrete. Sunt duplicis generis gradus; sunt gradus continui et sunt gradus non continui. Gradus continui se habent sicut gradus descrescentiae lucis a flamma usque ad suum obscurum aut sicut gradus decrescentiae visus ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbra; aut sicut gradus puritatis atmosphaerae ab imo ad ejus summum; distantiae determinant hos gradus. At gradus non continui sed discreti, discriminati sunt sicut prius et posterius, sicut causa et effectus, et sicut producens et productum: qui explorat videbit, quod in omnibus et singulis in universo mundo, quaecunque sunt, tales gradus productionis et compositionis sint, quod nempe ab uno alterum et ab altero tertium, et sic porro. Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem, nec discrimen inter spiritum hominis et corpus ejus et inde nec intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, neque qualis est influxus; sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentias et decrescentias etiam secundum hos gradus continuas; inde non concipere possunt spirituale aliter quam sicut purius naturale: quapropter etiam foris stant, et e longinquo ab intelligentia.{1} @1 Quod interiora et exteriora non continua sint, sed secundum gradus distincta et discreta, et quilibet gradus terminatus (n. 3691, 4145 [? 5145], 5114. 8603, 10099). Quod unum formatum sit ab altero, et quod quae sic formata sunt, non continue puriora et crassiora sint (n. 6326, 6465). Qui non percipit distinctionem interiorum et exteriorum secundum tales gradus, quod non capere possit internum et externum hominem, nec caelos interiores et exteriores (n. 5146, 6465, 10099, 10181).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church