Heaven and Hell (Ager) n. 343

Previous Number Next Number See English 

343. Pluries cum aliquot infantes simul apud me fuerunt in choris, quum adhuc prorsus infantiles essent, auditi sunt sicut tenerum inordinatum, sic ut nondum sicut unum agerent, quemadmodum dein cum adulteriores facti sunt; et, quod miratus, spiritus apud me non potuerunt se retinere, quin eos ducerent ad loquendum innata est spiritibus talis cupido sed observatum toties, quod infantes repugnarent, non volentes ita loqui: renuentiam et repugnantiam, quae erat cum quadam specie indignationis, saepius appercepi; cumque illis datum est aliquid copiae loquendi, dicebant modo quod non ita sit. Instructus sum, quod talis sit infantum tentatio, ut adsuescant et inaugurentur non modo ad resistendum falso et malo, sed etiam ut non ab alio cogitent, loquantur, et agant, proinde ut non ab alio patiantur se duci, quam a solo Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church