339. Dictum supra est, quod infantes sint genio vel caelesti vel spirituali. Qui genio caelesti sunt probe dignoscuntur ab illis qui genio spirituali; illi molliuscule cogitant, loquuntur, et agunt, sic ut vix quicquam appareat nisi fluens quid ex amore boni in Dominum, et erga infantes alios; hi autem non ita molliter, sed quoddam quasi alatum vibratile se manifestat in singulis apud illos; tum quoque patet ab indignatione eorum, praeter alia.