Heaven and Hell (Ager) n. 335

Previous Number Next Number See English 

335. Instruuntur infantes imprimis per repraesentativa geniis eorum adaequata quae quam pulchra, et simul sapientia ab interiori plena sunt, nusquam aliquis credere potest: ita illis insinuatur per gradus intelligentia, quae suam animam trahit a bono. Bina repraesentativa, quae videre datum est, licet hic referre, ex quibus concludi potest ad reliqua. Primum repraesentabant Dominum e sepulcro ascendentem, et simul Humani Ipsius unitionem cum Divino; quod fiebat modo tam sapiente, ut excederet omnem sapientiam humanam, et simul modo innocente infantili. Sistebant etiam ideam sepulcri, sed non simul ideam Domini nisi ita remote ut vix perciperetur quod Dominus, nisi quasi e longinquo; ex causa quia ideae sepulcri inest aliquid funeris, quod sic removebant. Postea admittebant prudenter in sepulcrum quoddam atmosphaericum apparens usque ut tenue aqueum, quo significabant, etiam per remotionem decentem, vitam spiritualem in Baptismo. Postea vidi repraesentari ab iis Domini descensum ad vinctos, et ascensum cum vinctis in caelum, et hoc incomparabili prudentia et pietate et quod infantile erat, funiculos fere inconspicuos, molliusculos et tenerrimos demittebant, quibus Dominum allevarent in ascensu; semper in sancto timore, ne quicquam in repraesentativo attingeret aliquid in quo non spirituale caeleste. Praeter alia repraesentativa, in quibus sunt, et per quae in cognitiones veri et affectiones boni, sicut per ludos infantum animis conformes, perducuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church