Heaven and Hell (Ager) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. Status infantum in altera vita multum praestat statu infantum in mundo, nam non induti sunt corpore terrestri, sed simili quo angeli. Corpus terrestre in se grave est, non recipit ab interiori seu spirituali mundo primas sensationes et primos motus, sed ab exteriori seu naturali mundo quare infantes in mundo discent {1}gradi, gestus agere, et loqui; immo aperientur illis sensus, ut visus et auditus, per usum: aliter infantes in altera vita illi quia spiritus sunt, agunt statim secundum interiora sua, gradiuntur absque usu, loquuntur etiam, sed primum ex communibus affectionibus nondum ita distinctis in ideas cogitationum, ast brevi in has quoque initiantur, et hoc quia exteriora eorum sunt homogenea interioribus. Quod loquela angelorum fluat ex affectionibus variegatis per ideas cogitationis, sicut loquela eorum {2}sit prorsus conformis cogitationibus ex affectione, videatur supra (n. 234-245). @1 gradi pro "gradiri"$ @2 sit pro "fit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church