327. Locutus sum cum quibusdam, qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, (Ecclesia Antiqua dicitur, quae fuit post diluvium, tunc per plura regna extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem eis et trans Jordanem, {1} et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, at usque desciverunt, et facti idololatrae. Erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili. Loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali. Dicebant quod ibi fuerint per plura saecula, et quod inde quandoque eximantur, ut inserviant aliis pro aliquibus usibus, qui viles sunt. Ex illis cogitare datum est de pluribus Christianis, qui non exterius idololatrae sunt, sed interius, sunt enim cultores sui et mundi, ac corde negant Dominum, qualis sors illos in altera vita maneat. @1 Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos et quod illa ecclesia fuerit caelestis, omnium praecipua (n. 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545). Quales illi sunt in caelo (n. 1114-1115). Quod variae ecclesiae post diluvium fuerint, quae Ecclesiae Antiquae vocantur, de quibus (n. 1125-1127, 1327, 10355). Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (n. 609 [? 607], 895). Quod Ecclesiae Antiquae fuerint ecclesiae repraesentativae (n. 519, 521, 2896.) Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (n. 2897). Qualis Antiqua Ecclesia cum coepit declinare (n. 1128). Discrimen inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam (n. 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493). Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Antiqua Ecclesia (n. 4288, 4449, 10149). Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et quod vocatus Jehovah (n. 1343, 6846).$