Heaven and Hell (Ager) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. Loqui etiam datum est cum aliis, qui antiquis temporibus vixerant, et qui tunc inter sapientiores fuerunt. Visi primum antrorsum ad distantiam, ac ibi potuerunt appercipere interiora cogitationum mearum, ita multa plene ex una idea cogitationis potuerunt scire integram seriem, et illam delectabilibus sapientiae cum repraesentationibus amoenis implere. Inde perceptum est, quod inter sapientiores essent, et dictum est, quod essent ab antiquis. Ac ita propius accesserunt: cumque tunc praelegerem illis aliquid ex Verbo, summopere delectati sunt; ipsam delectationem et jucunditatem eorum percipiebam, quae maxime inde erat, quod omnia et singula quae audiebant ex Verbo, caelestium ac spiritualium repraesentativa et significativa essent. Dicebant, quod suo tempore, cum in mundo vixerunt, modus eorum cogitandi et loquendi, tum quoque scribendi, talis fuerit, et quod hoc sapientiae eorum studium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church