320. Erat quidam spiritus ex Gentilibus, qui in bono charitatis secundum suum religiosum in mundo vixerat; is cum Christianos spiritus audivit ratiocinantes de credendis, (spiritus inter se multo plenius et acutius ratiocinantur quam homines, imprimis de bonis et veris,) ille miratus quod ita disceptarent, dixit se non illa velle audire, nam ratiocinabantur ex apparentiis et fallaciis; instruens eos ita, "Si sum bonus, quae vera sunt ex ipso bono possum scire, et quae non scio possum recipere."