32. Est in unoquovis caelo internum et externum: qui in interno sunt, vocantur ibi angeli interni; qui autem in externo sunt, vocantur ibi angeli externi. Externum et internum in caelis, seu in unoquovis caelo, se habent sicut voluntarium et ejus intellectuale apud hominem; internum sicut voluntarium, et externum sicut ejus intellectuale: omne voluntarium habet suum intellectuale; unum absque altero non datur; se habet voluntarium sicut comparative flamma, et intellectuale ejus sicut lux inde.