Heaven and Hell (Ager) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. Quod homo ecclesiae ita credat, etiam est causa quia credit quod nullus homo in caelum aut in infernum prius veniat quam tempore ultimi judicii, de quo illam opinionem cepit, quod interitura sint tunc omnia quae coram oculis, et quod nova exstitura, et quod anima tunc reditura sit in suum corpus, ex qua conjunctione homo iterum vivet homo: haec fides involvit alteram de angelis quod sint a principio creati, nam non credi potest quod caelum et infernum sint ex humano genere, quum creditur quod nullus homo illuc prius veniat quam in fine mundi. [2] Sed ut evincatur homo quod non ita sit, datum est mihi consortium habere cum angelis, et quoque loqui cum illis qui in inferno sunt, et hoc nunc per plures annos, quandoque continue a mane usque ad vesperam, et sic informari de caelo et de inferno et hoc ob causam, ne homo ecclesiae ulterius permaneat in sua erronea fide de resurrectione tempore judicii, ac de animae statu interea, tum de angelis et de diabolo: quae fides quia est fides falsi, involvit tenebras; et apud eos qui ex propria intelligentia de illis cogitant, infert dubitationem et tandem negationem dicunt enim corde, "Quomodo potest tantum caelum cum tot sideribus, et cum sole et luna destrui et dissipari? et quomodo possunt stellae e caelo tunc cadere in terram, quae tamen majores terra sunt? et quo modo possunt corpora a vermibus exesa, putredine consumpta, et in omnes ventos dissipata, recolligi ad animam suam? ubinam interea anima, et qualis illa cum absque sensu qui ei fuit in corpore?" praeter plura similia; [3] quae quia incomprehensibilia non cadunt in fidem, et apud plures destruunt fidem de animae vita post mortem, deque caelo et inferno, et cum illis reliqua quae fidei ecclesiae sunt. Quod destruxerint, patet ex illis qui dicunt, "Quis ex caelo ad nos venit et narravit quod sit? quid infernum? num sit? quid hoc quod homo cruciabitur igne in aeternum? quid dies judicii? annon per saecula frustra exspectatus est?" praeter plura quae negationis omnium sunt. [4] Ne itaque illi, qui talia cogitant, ut solent plures qui ex mundanis, quae sapiunt, eruditi et docti audiunt, amplius perturbent et seducant simplices fide et corde, ac inducant infernales tenebras de Deo, de caelo, de vita aeterna, ac de ceteris quae ex illis pendent, aperta sunt interiora quae spiritus mei sunt a Domino, et sic loqui datum est cum omnibus quos usquam notos habui in vita corporis, postquam defuncti sunt; cum quibusdam per dies, cum quibusdam per menses, et cum quibusdam per annum; et quoque cum aliis tam multis ut parum dicerem si centum millia, ex quibus plures fuerunt in caelis, et plures in infernis. Locutus etiam sum cum quibusdam post biduum ab obitu, et narravi quod nunc funeralia et exsequiae eorum parentur ut sepeliantur; ad quae dixerunt, quod bene faciant ut rejiciant id quod illis pro corpore et ejus functionibus inserviverat in mundo; ac voluerunt ut dicerem quod non mortui sint, sed quod vivant aeque homines nunc sicut prius; et quod transmigraverint modo ab uno mundo in alterum; et quod non sciant quod aliquid perdiderint, quoniam in corpore et hujus sensualibus sunt ut prius, et quoque in intellectu et in voluntate ut prius, et quod similes illis cogitationes et affectiones, similes sensationes, et similia desideria, qualia in mundo. [5] Plerique ex recens mortuis, cum se viderunt vivere homines sicut prius, ac in simili statu, (nam post mortem primum cuivis status vitae est, qualis ei fuerat in mundo, sed ille successive apud eum mutatur vel in caelum vel in infernum,) novo gaudio affecti sunt quod vivant, et dixerunt quod hoc non crediderint: sed valde mirati, quod in tali ignorantia et caecitate de statu suae vitae post mortem fuerint; et magis, quod in tali sit homo ecclesiae, qui tamen prae omnibus in universo terrarum orbe in luce de illis potest esse.{1} Causam illius caecitatis et ignorantiae tunc primum videbant, quae est, quod externa, quae sunt mundana et corporea, occupaverint et impleverint mentes eorum, in tantum ut non elevari possent in lucem caeli, ac intueri res ecclesiae ultra doctrinalia ex corporeis enim et mundanis, cum tantum amantur quantum hodie, influunt merae tenebrae, cum ulterius vadunt. @1 Quod hodie in Christianismo pauci credant quod homo post mortem statim resurgat (Praef. ad cap. xvi. Genes., et n. 4622, 10758); sed quod tempore ultimi judicii, cum orbis aspectabilis periturus est (n. 10594 [? 10595]). Causa quod ita credatur (n. 10594 [? 10595], 10758). Quod usque homo statim post mortem resurgat, et quod tunc sit homo quoad omnia et singula (n. 4527, 5006, 5078, 8939, 8991, 10594, 10758). Quod anima quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque in altera vita in perfecta forma humana (n. 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 5883, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594): ab experientia (n. 4527, 5006, 8939): ex Verbo (n. 10597) explicatur quid intelligitur per quod mortui visi in sancta urbe, Matth. xxvii. 53 (n. 9229). Quomodo homo resuscitatur a mortuis, ab experientia (n. 168-189). De statu ejus post resuscitationem n. 317-319, 2119, 5079, 105 falsae opiniones de anima et ejus resurrectione (n. 444, 445, 4527, 4622, 4558).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church