Heaven and Hell (Ager) n. 310

Previous Number Next Number See English 

310. Cum angelis de Verbo aliquoties locutus sum, et dixi, quod id a quibusdam contemnatur propter stilum ejus simplicem; et quod prorsus non sciatur aliquid de sensu ejus interno, et inde non credatur quod tanta sapientia inibi recondita lateat. Angeli dixerunt, quod stilus Verbi, tametsi in sensu litterae apparet simplex, usque talis sit ut nusquam aliquid ei comparari queat quoad excellentiam, quoniam Divina sapientia non solum in omni sensu ibi, sed etiam in singula voce, latet; et quod illa sapientia eluceat in caelo voluerunt dicere quod sit lux caeli, quia est Divinum Verum; nam Divinum Verum in caelo lucet (videatur supra, n. 132). Dixerunt etiam, quod absque tali Verbo nulla foret lux caeli apud homines nostrae telluris, ita nec conjunctio caeli cum illis, nam quantum lux caeli adest apud hominem, tantum est conjunctio, et quoque tantum est ei revelatio Divini Veri per Verbum: quod homo non sciat quod conjunctio illa sit per sensum spiritualem Verbi correspondentem sensui ejus naturali, est causa, quia homo hujus telluris non scit aliquid de spirituali angelorum cogitatione et loquela, et quod sit diversa a naturali hominum cogitatione et loquela; et nisi id sciat quod prorsus non scire possit quid sensus internus, et inde quod per illum talis conjunctio dari possit. Dixerunt etiam, si homo sciret quod talis sensus sit, et ex aliqua ejus scientia cogitaret cum legit Verbum, quod veniret in sapientiam interiorem, et plus adhuc conjungeretur caelo, quoniam per id in ideas similes angelicis intraret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church