Heaven and Hell (Ager) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. Interiora hominis quae ejus mentis et animi sunt etiam in simili ordine sunt; est ei intimum, medium, ac ultimum, nam in hominem, dum creatus, omnia ordinis Divini collata sunt, adeo ut factus sit Divinus ordo in forma, et inde caelum in minima effigie {1} ideo etiam homo communicat cum caelis quoad interiora sua; et quoque inter angelos venit post mortem, inter angelos intimi caeli, aut medii, aut ultimi, secundum receptionem Divini boni et veri a Domino, cum vivit in mundo. @1 Quod in hominem omnia Divini ordinis collata sint, et quod homo a creatione sit Divinis ordo in forma (n. 4219, 4220, [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [?3628, 5168], 6013, 6057, 6605,6626, 9706, 10156, 10472). Quod apud hominem internus ejus homo formatus sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 4523, 5368 [?3628, 5115], 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472). Quod sic homo ex creatione quoad interiora sua sit caelum in minima effigie ad imaginem maximi, et quod etiam talis sit homo qui e novo creatus est seu regeneratus a Domino (n. 911, 1900, 1982 [?1928], 3624-3631, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church