Heaven and Hell (Ager) n. 299

Previous Number Next Number See English 

299. Datum etiam est scire, unde homini anxietas, dolor animi ac tristitia interior quae melancholia vocatur. Sunt spiritus qui nondum in conjunctione cum inferno sunt, quia adhuc in primo suo statu, de quibus in sequentibus, ubi de Mundo Spirituum, dicetur: illi amant indigesta et maligna, qualia sunt sordescentium ciborum in ventriculo quapropter adsunt ubi talia apud hominem, quia illa iis sunt jucunda, ac inter se ex sua affectione mala ibi loquuntur. Affectio loquelae eorum influit inde apud hominem, quae affectio si contraria est affectioni hominis, fit ei tristitia et anxietas melancholica; si autem convenit, fit ei laetitia et hilaritas. Illi spiritus juxta ventriculum apparent quidam ad sinistrum ejus, quidam ad dextrum ejus quidam inferius, quidam superius etiam propius et remotius ita varie secundum affectiones in quibus sunt. Quod inde anxietas animi sit, ex pluri experientia scire et confirmari datum est vidi illos, audivi illos, sensi anxietates ab illis subortas, locutus sum cum illis, abacti sunt et cessavit anxietas, redierunt et rediit anxietas, et appercepi incrementum et decrementum ejus secundum eorum appropinquationem et remotionem. Inde patuit mihi, unde est, quod quidam, qui non sciunt quid conscientia ex eo quod non sit illis conscientia, adscribant ejus dolorem ventriculo. {1} @1 Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (n. 7490, 9121). Quod sint quidam qui rident ad conscientiam cum audiunt quid sit (n. 7217). Quod quidam credant quod conscientia nihil sit, quidam quod sit aliquid triste dolorificum naturale vel ex causis in corpore vel ex causis in mundo, quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (n.[206, 831,] 950). Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (n. 1033). Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis propter injustum. insincerum, et quodcunque malum quod homo credit esse contra Deum et contra bonum proximi (n. 7217). Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum et in charitate erga proximum sunt, non autem illis qui non sunt (n. 831, 965, 2380, 7490).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church