Heaven and Hell (Ager) n. 295

Previous Number Next Number See English 

295. Tales spiritus homini adjuncti sunt, qualis ipse est quoad affectionem vel quoad amorem, sed boni spiritus ei adjunguntur a Domino, at mali arcessuntur ab ipso homine. Verum mutantur spiritus apud hominem secundum mutationes ejus affectionum inde alii ei spiritus sunt in infantia, alii in pueritia, alii in adolescentia et juventute, et alii in senectute in infantia adsunt spiritus qui in innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo innocentiae, quod est caelum intimum seu tertium in pueritia adsunt spiritus qui in affectione sciendi sunt, ita qui communicant cum caelo ultimo seu primo in adolescentia et juventute adsunt qui in affectione veri et boni sunt, et inde in intelligentia, ita qui communicant cum caelo secundo seu medio; in senectute autem adsunt spiritus qui in sapientia et innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo intimo seu tertio. Sed haec adjunctio fit a Domino apud illos qui reformari ac regenerari possunt: aliter autem apud illos qui non reformari seu regenerari possunt his quoque spiritus boni adjuncti sunt, ut per illos detineantur a malo quantum possibile est sed immediata eorum conjunctio est cum malis spiritibus qui communicant cum inferno, unde eis tales sunt, quales ipsi homines sunt; si amantes sui, vel amantes lucri, vel amantes vindictae, vel amantes adulterii sunt, spiritus similes adsunt; et in eorum affectionibus malis quasi habitant; et illi, quantum homo non arceri potest a malo per bonos spiritus, tantum accendunt illum, et quantum affectio regnat tantum adhaerent nec recedunt. Ita homo malus conjunctus est inferno, et homo bonus conjunctus est caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church