Heaven and Hell (Ager) n. 269

Previous Number Next Number See English 

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (n. 236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. {1} Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini {2}qui vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur. @1 Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (n. 4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858). Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (n. 918[? 917], 1040, 8858); illustratum per exempla (n. 8854, 8857). Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (n. 7648). Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (n. 1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936). Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (n. 1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934[? 6935], 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).$ @2 qui pro "quae"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church