Heaven and Hell (Ager) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. {1} Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur n. 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, n. 209, 210; et quales gradus sint, n. 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. {2} Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli. @1 Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (n. 6183, 6313). Quod actualis sit elevatio (n. 7816, 10330). Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (n.4598). Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (n. 6451). Et quoque inordinata respective (n. 996, 3855). Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (n. 5146, 5147). Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707). Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (n. 5920).$ @2 Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (n. 5094, 7693). Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693). Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (n. 6564, 6844, 6845). Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845). Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949). Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (n. 6316). Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693. 10236). Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236). Sed quod ex fallaciis sensuum (n. 5084, 6948, 6949, 7693).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church