265. [XXX.] DE SAPIENTIA ANGELORUM CAELI. Qualis sapientia angelorum caeli est, aegre comprehendi potest, quia transcendit sapientiam humanam in tantum ut aequiparari nequeant, et quod transcendit hoc apparet sicut non aliquid sit. Sunt etiam aliqua ignota, per quae describetur, quae antequam nota fiunt, sunt in intellectu sicut umbrae, et sic quoque rem, qualis in se est, occultant sed usque talia sunt, quae possunt sciri, et dum sciuntur comprehendi, modo mens delectetur illis; naM delectatio secum lucem habet, quia est ex amore et illis, qui amant talia quae Divinae et caelestis sapientiae sunt, lux affulget e caelo, et illustratio est.