Heaven and Hell (Ager) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. Vidi etiam scripturas e caelo ex meris numeris exaratis in ordine et in serie, plane sicut in scripturis ex litteris et vocibus, et instructus sum quod haec scriptura sit ex intimo caelo, et quod caelestis eorum scriptura (de qua supra, n. 260, 261, actum est,) sistatur in numeris apud angelos inferioris caeli, cum cogitatio ex illa defluit; et quod numeralis illa scriptura similiter involvat arcana, quorum aliqua non comprehendi cogitatione, nec exprimi vocibus possunt: omnes enim numeri correspondent, et secundum correspondentiam significant, aeque ac voces; {1} cum differentia tamen, quod numeri involvant communia, et voces singularia et quia unum commune involvit innumera singularia, inde est, quod numeralis scriptura involvat arcana plura quam litteralis. Ex his patuit mihi, quod numeri in Verbo aeque significent res ac voces ibi. Quid numeri simplices, ut 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 12, et quid compositi 20, 30, 50, 70, 100, 744, 1000, 10000, 12000, et plures significant, videri potest in Arcanis Caelestibus, ubi de illis actum est. In scriptura illa in caelo praeponitur semper numerus, ex quo sequentes in serie pendent ut a suo subjecto; nam ille numerus est quasi index rei de qua agitur, et ex quo sequentium numerum determinatio est ad rem in specie. @1 Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4674[? 4670], 6175, 9488, 9659 10217, 10253). Ostensum e caelo (n. 4495, 5265). Quod numeri multiplicati similia significent cum numeris simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973). Quod antiquissimi habuerint arcana caelestia in numeris, quasi computum ecclesiasticum (n. 575).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church