Heaven and Hell (Ager) n. 252

Previous Number Next Number See English 

252. Qui loquuntur cum angelis caeli, illi etiam vident ea quae in caelo sunt, quia vident ex luce caeli, in qua interiora eorum sunt etiam angeli per illos vident ea quae in tellure sunt; {1} est enim apud illos caelum conjunctum mundo, et mundus conjunctus caelo nam ut supra (n. 246) dictum est, cum angeli se convertunt ad hominem, se conjungunt ei ita, ut non aliter sciant quam quod quae hominis sunt, sua sint, non modo illa quae loquelae ejus sunt, sed etiam illa quae visus et auditus {2}sunt homo etiam vicissim non aliter scit, {3}quam [quod] quae per angelos influunt, sua sint. In tali conjunctione cum angelis caeli fuerunt antiquissimi in hac tellure, quorum tempora ideo vocata sunt Saeculum aureum: illi quia agnoverunt Divinum sub Humana forma, ita Dominum, locuti sunt cum angelis caeli ut cum suis, et angeli caeli cum illis vicissim ut cum suis, et in illis caelum et mundus unum fecerunt. At homo post illa tempora se successive removit e caelo, per id quod amaret se prae Domino, et mundum prae caelo; inde sentire coepit jucunda amoris sui et mundi separata a jucundis caeli, et tandem usque adeo ut nesciret quid aliud jucundum: tunc clausa sunt interiora, quae patuerunt in caelum, et aperta exteriora ad mundum quod cum fit, homo in luce est quoad omnia quae mundi sunt, et in caligine quoad omnia quae caeli sunt. @1 Quod spiritus nihil possint videre per hominem quod est in mundo hoc solari, sed quod per meos oculos viderint, causa (n. 1880).$ @2 sunt pro "est"$ @3 quam pro "quem"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church