Heaven and Hell (Ager) n. 247

Previous Number Next Number See English 

247. Quod angeli et spiritus se tam arcte conjungant cum homine, usque ut non aliter sciant quam [quod] quae hominis sunt sua sint, est quoque causa, quia conjunctio talis est inter spiritualem et naturalem mundum apud hominem, ut quasi unum sint at quia homo se separaverat a caelo, provisum est a Domino ut apud unumquemvis hominem essent angeli et spiritus, et quod homo per illos a Domino regeretur, propter eam causam est tam arcta conjunctio. Aliter fuisset, si homo non se separavisset; tunc enim potuisset ille regi per influxum communem {1}a caelo a Domino absque spiritibus et angelis ei adjunctis. Sed de hac re in specie in sequentibus, ubi de conjunctione caeli cum homine. @1 "a:"--sic editio princeps; fortasse legeres e.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church