242. In loquela angelica est quidam concentus, qui non describi potest. {1} Ille concentus est ex eo, quod cogitationes et affectiones, ex quibus loquela, se effundant et diffundant secundum formam caeli, et forma caeli est secundum quam omnes consociati sunt, et secundum quam omnis communicatio. Quod angeli consociati sint secundum formam caeli, et quod cogitationes et affectiones illorum fluant secundum illam, videatur supra (n. 200-212). @1 Quod in loquela angelica sit concentus harmonice labens (n. 1648, 1649, 7191).$