235. Loquela angelica aeque distincta est in voces, sicut loquela humana; etiam aeque sonore enuntiatur et sonore auditur; sunt enim illis aeque os, lingua, et aures; et quoque illis est atmosphaera, in qua articulatur sonus loquelae illorum; sed est atmosphaera spiritualis, quae accommodata est angelis qui spirituales: respirant etiam angeli in sua atmosphaera, et media respiratione edunt voces, sicut homines in sua. {1} @1 Quod in caelis sit respiratio, sed interior (n. 3884, 3885): ab experientia (n. 3884, 3885, 3891, 3893). Quod respirationes ibi sint dissimiles et variae secundum status eorum (n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893). Quod mali prorsus non respirare possint in caelo, et quod si illuc veniunt, suffocentur (n. 3893 [? 3894]).$