219. Regimen simile in minima forma est quoque in unaquavis domo est ibi herus et sunt famuli herus amat famulos et famuli amant herum, unde ex amore serviunt sibi mutuo herus docet quomodo vivendum, et dicit quid faciendum famuli obediunt et officia praestant usum praestare est jucundum vitae omnium. Inde patet, quod regnum Domini sit regnum usuum.