Heaven and Hell (Ager) n. 216

Previous Number Next Number See English 

216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur "justitia et judicium," ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per "justitiam significatur bonum caeleste, et per "judicium" bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:-

"Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum" (Esai. ix. 6 [B.A. 7]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, {1} et per "regnum Ipsius" caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra (Jerem. xxiii. 5). "Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia (Esai. xxxiii. 5) per "Zionem" etiam intelligitur caelum et ecclesia. {2} "Ego Jehovah faciens...judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (Jerem. ix. 23 [B.A. 24]). "Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio (Hosch. ii. 19) "Jehovah in caelis est...justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalm. xxxvi. 6, 7 [B.A. 5, 6]);

"{3}Interrogant Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (Esai. lviii. 2);

et alibi. @1 Quod per "Davidem" in propheticis Verbi intelligatur Dominus (n. 1888, 9954).$ @2 Quod per "Zionem" in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (n. 2362, 9055).$ @3 "Interrogant:"--sic ed. princeps: sed vide A.C., n. 2235, ubi legitur "interrogent."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church