Heaven and Hell (Ager) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. Visa sunt palatia caeli, quae tam magnifica erant, ut non describi possint. Supra fulgebant sicut forent ex puro auro, ac infra sicut ex lapidibus pretiosis; unum palatium splendidius quam alterum: intus similiter; conclavia erant ornata decoramentis talibus, ut illis describendis non voces nec scientiae sufficiant. Ad latus, quod spectabat meridiem, paradisi erant, ubi omnia similiter coruscabant, et quibusdam in locis folia sicut ex argento, et fructus sicut ex auro et flores in suis areis per colores sistebant quasi irides ad fines iterum palatia visa sunt, in quae terminabantur aspectus. Talia sunt architectonica caeli, ut dicas ibi artem in sua arte esse; nec mirum, quia ipsa illa ars e caelo est. Dicebant angeli, quod talia, et innumerabilia plura. quae adhuc perfectiora sunt, sistantur a Domino coram oculis eorum sed usque quod illa plus mentes eorum quam oculos oblectent, et hoc quia in singulis vident correspondentias, et per correspondentias Divina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church