Heaven and Hell (Ager) n. 182

Previous Number Next Number See English 

182. Quia vestes cuique in mundo spirituali sunt secundum intelligentiam, ita secundum vera ex quibus intelligentia, ideo illi qui in infernis, quia absque veris sunt, quidem apparent induti vestibus, sed laceris, squallidis et tetris, quisque secundum suam insaniam nec possunt aliis indui: datur illis a Domino vestiri, ne appareant nudi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church