Heaven and Hell (Ager) n. 123

Previous Number Next Number See English 

123. Quoniam Dominus apparet in caelo ut Sol ex Divino Amore qui est in Ipso et ab Ipso, ideo etiam omnes qui in caelis sunt, vertunt se constanter ad Ipsum qui in regno caelesti ad Ipsum ut Solem, qui in regno spirituali ad Ipsum ut Lunam: illi autem, qui in inferno sunt, se vertunt ad caliginosum et tenebrosum, quae ex opposito sunt, ita retro a Domino ex causa, quia omnes qui in infernis, in amore sui et mundi sunt, ita oppositi Domino. Qui se vertunt ad caliginosum, quod loco solis mundi est, sunt in infernis a tergo, et vocantur genii; qui autem se vertunt ad tenebrosum, quod loco lunae est, sunt in infernis anterius, et vocantur spiritus inde est, quod qui in infernis sunt, dicantur esse in tenebris, et qui in caelis in luce; tenebrae" significant falsum ex malo, et "lux" verum ex bono. Quod ita se vertant, est causa, quia omnes in altera vita spectant ad illa quae regnant in interioribus eorum, ita ad suos amores, ac interiora faciunt faciem angeli et spiritus et in mundo spirituali non sunt plagae determinatae sicut in mundo naturali, sed facies est quae determinat. Homo etiam quoad spiritum suum similiter se vertit, retro a Domino qui in amore sui et mundi est, et ad Ipsum qui in amore in Ipsum et erga proximum est; sed homo id nescit, quia in mundo naturali est, ubi plagae determinantur secundum solis ortum et occasum: ast hoc, quia aegre ab homine capi potest, illustrabitur in sequentibus, ubi de Plagis, Spatio et Tempore in Caelo, agetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church