12. Ex his nunc constare potest, quod Dominus in Suo habitet apud angelos caeli, et sic quod Dominus sit omne in omnibus caeli et hoc ex causa, quia bonum a Domino est Dominus apud illos, quod enim ab Ipso est Ipse est proinde quod bonum a Domino sit angelis caelum, et non aliquod proprium illorum.