116. [XIV.] DE SOLE IN CAELO. In caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ab illo sole, quia id omne naturale est; inchoat enim natura ab illo sole, et quicquid per illum producitur. naturale vocatur spirituale autem, in quo est caelum, est supra naturam, et prorsus distinctum a naturali; nec communicant inter se quam per correspondentias. Qualis distinctio est, comprehendi potest ex illis quae prius (n. 38) de gradibus, et qualis communicatio ex illis quae in binis praecedentibus articulis de correspondentiis, dicta sunt.