110. Sed scire spiritualia quae in caelo, quibus naturalia quae in mundo correspondent, nullus hodie potest nisi e caelo, quoniam scientia correspondentiarum hodie plane deperdita est: qualis autem correspondentia spiritualium cum naturalibus est, velim per aliqua exempla illustrare. Animantia terrae in genere correspondent affectionibus mitia et utilia affectionibus bonis, immitia et inutilia affectionibus malis. In specie boves et juvenci correspondent affectionibus mentis naturalis; oves et agni affectionibus mentis spiritualis volatilia autem secundum species suas correspondent intellectualibus utriusque mentis:{1} inde est, quod varia animalia, ut boves, juvenci, arietes, oves, caprae, hirci, agni et agnae, tum quoque columbi et turtures, in Ecclesia Israelitica, quae erat Ecclesia Repraesentativa, in usum sanctum recepta sint, et ex illis facta sacrificia et holocausta correspondebant enim in illo usu spiritualibus, quae intellecta sunt in caelo secundum correspondentias. Quod etiam animalia secundum sua genera et suas species, affectiones sint, est quia vivunt, et vita cuivis non aliunde est quam ex affectione et secundum illam inde est cuilibet animali innata scientia secundum vitae suae affectionem: homo etiam illis similis est quoad naturalem suum hominem; quare etiam comparatur illis in communi usu loquendi, ut si mitis vocatur ovis aut agnus, si ferus vocatur ursus seu lupus, si astutus vulpes aut serpens, et sic porro. @1 Quod animalia ex correspondentia significent affectiones, animalia mitia et utilia affectiones bonas, immitia et inutilia affectiones malas (n. 45[? 41], 46, 142, 143, 246, 714, 716, 719, 2179, 2180, 3519, 9280): illustratum experientia e mundo spirituali (n. 3218, 5198, 9090). De influxu mundi spiritualis in vitas bestiarum (n. 1633, 3646). Quod boves et juvenci ex correspondentia significent affectiones mentis naturalis (n. 2180, 2566, 9391, 10132, 10407). Quid oves (n. 4169, 4809) quid agni (n. 3994, 10132). Quod volatilia significent intellectualia (n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 993[? 991], 5149, 7441); cum varietate secundum eorum genera et species, ab experientia e mundo spirituali (n. 3219).$