106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt.{1} Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit. @1 Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (n. 1632, 1881, 2758, 2890-2893[? 2760-2763], 2897[?2987]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649[? 3639], 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280). Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (n. 8615). Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (n. 2758, 2999, 3000, 3483, 4938[? 3518], 4939, 8848, 9280).$