Doc. of Faith (Potts) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. (II.) QUOD AGNITIO INTERNA VERI, QUAE FIDES, NON DETUR APUD ALIOS QUAM QUI IN CHARITATE SUNT. Supra dictum est quid fides: hic dicetur quid charitas. Charitas in sua prima origine est affectio boni; et quia bonum amat verum, producit illa affectionem veri, per hanc agnitionem veri, quae est fides; per has in sua serie affectio {1}veri existit et fit charitas. Haec est progressio charitatis a sua origine, quae est affectio boni, per fidem quae est agnitio veri, ad finem suum qui est charitas; finis est anus. Ex his patet quomodo amor, qui est affectio boni, producit fidem, quae est idem cum agnitione veri, et per hanc producit charitatem, quae est idem cum actu amoris per fidem. @1 "veri":- sic editio princeps. Forte est legendum boni.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church