7. De Sensu Spirituali Verbi De correspondentiis 1] Omnia et singula quae in natura sunt, correspondent spiritualibus, similiter omnia et singula quae in corpore humano, ut ostensum videatur in binis articulis in opere de Coelo et Inferno; sed quid correspondentia est, hodie nescitur; antiquissimis autem temporibus fuit scientia correspondentiarum scientia scientiarum, ita universalis ut ab antiquissimis omnes codices et libri per correspondentias scripti sint; fabulosa vetustissimorum non fuerunt alia, nec Hieroglyphica Aegyptiorum; Liber Hiobi, qui 2]est Liber Antiquae Ecclesiae, correspondentiis plenus est. Omnes Ecclesiae Antiquae fuerunt Ecclesiae repraesentativae coelestium; omnes ritus illarum, et quoque statuta, secundum quae institutus fuit cultus illarum, constabant ex meris correspondentiis; similiter Ecclesia apud Filios Jacobi: holocausta et sacrificia cum singulis illorum correspondentiae fuerunt, similiter tabernaculum cum singulis inibi, tum etiam festa illorum, ut festum azymorum, festum tabernaculorum et festum primitiarum, et quoque omnia statuta et judicia; et quia correspondentiae sunt talia quae in naturae ultimis existunt, et quia omnia naturae correspondent, et quae correspondent etiam significant, ideo Verbi sensus literae consistit ex meris correspondentiis: etiam Dominus, quia loquutus est ex Divino suo, et loquutus est Verbum, ideo etiam loquutus est per correspondentias; quod a Divino est, et in se Divinum est, ultimo cadit in talia quae Divinis coelestibus et spiritualibus correspondent, ita quae coelestia et spiritualia in sino suo recondunt, et significant; quid porro correspondentiae [sunt], videri potest ex Arcanis Coelestibus in quibus correspondentiae, quae in Genesi et in Exodo sunt, explicatae sunt, et praeterea videantur collecta inde de correspondentiis in Doctrina Novae Hierosolymae: et in opere de Coelo et Inferno. Sensus spiritualis seu internus Verbi non aliud est quam evolutus sensus literae secundum correspondentias, docet enim spirituale quod ab angelis in coelis percipitur, dum homo in mundo id quod in Verbo legit, naturaliter cogitat. 3] Auditum et perceptum est e coelo, quod homines Antiquissimae Ecclesiae, qui sunt qui in primis Capitibus Geneseos per Adamum et Evam in sensu spirituali intelliguntur, cum angelis coeli ita consociati fuerint, ut loqui cum illis potuerint per correspondentias, et inde status sapientiae illorum fuit talis, ut quicquid viderent in tellure, perciperent simul spiritualiter, ita conjunctim cum angelis. Dictum [est], quod Chanoch, de quo memoratur [in] Genes. Cap...., cum consociis suis, ex ore illorum collegerit correspondentias, ac scientiam illarum propagaverit ad posteros; ex quo factum est, quod scientia correspondentiarum in multis regnis Asiae, non modo nota fuerit, sed etiam exculta, imprimis in Aegypto, Assyria et Babele, Syria, Mesopotamia, Arabia, terra Canaane; exinde illa translata est in Graeciam, sed ibi versa est [in] fabulosa; ut solum constare potest ex Olympo, Helicone et Pindo juxta Athenas, et quoque ex Equo alato Pegasus nominato, quod ungula ruperit fontem, ad quem novem virgines sedem fixerunt; mons enim, ita Helicon, ex correspondentia significat coelum superius, collis sub monte, qui erat Pindus, coelum infra illud; equus alatus seu pegasus significat intellectum a spirituali illustratum, fons intelligentiam ac eruditionem, novem virgines cognitiones veri et scientias: similia fuerunt reliqua, quae fabulosa vocantur, scripta a vetustissimis in Graecia, qua ab Ovidio in ejus Metamorphosibus in unum collecta sunt et descripta. 4] Sed cum repraesentativa Ecclesiae temporis tractu versa sunt in idololatrica, tunc ex Divina Domini Providentia scientia illa successive obliterata est, et apud gentem Israeliticam et Judaicam prorsus deperdita et exstincta; cultus quidem hujus gentis fuit mere repraesentativus, sed usque nesciebatur quid aliquod repraesentativum significaret, erant enim prorsus naturales homines, et inde non scire poterant nec volebant aliquid de spirituali homine, et de ejus fide et amore, proinde non aliquid de 5]correspondentia. Quod idololatrica gentium in antiquis temporibus ex scientia correspondentiarum apud illos traxerint originem, erat quia omnia quae apparent super tellure, correspondent, ut non modo arbores, sed etiam pecudes et aves omnis generis, tum pisces, et reliqua; antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, sibi fecerunt imagines, quae spiritualibus correspondebant, et illis delectabantur, quia significabant talia quae coeli et inde Ecclesiae erant; talia non modo in suis templis sed etiam in suis domibus posuerunt, non adorationis causa, sed recordationis rei coelestis, quae significabatur; inde in Aegypto fuerunt positi vituli, boves, serpentes, pueri, senes, virgines, et plura, quia vitulus significabat innocentiam naturalis hominis, boves affectiones naturalis hominis, serpentes prudentiam sensualis hominis, puer innocentiam, senes sapientiam, virgines affectiones veri, et sic porro; postquam scientia correspondentiarum ibi obliterata est, posteri qui ignorabant quid significabant, coeperunt imagines et simulachra ab antiquis posita, quia posita in templis et juxta templa, colere -illa- ut sancta, et tandem ut numina; Hieroglyphica Aegyptiorum ex eadem origine sunt: similiter apud alias gentes, sicut apud Philisthaeos in Aschdodo Dagon, qui superius fuit sicut homo, inferius sicut piscis, quae imago inventa fuit, quia homo significat intelligentiam rationalem, et piscis scientiam naturalem; inde quoque [erat] cultus antiquorum in hortis et in lucis secundum arborum species, tum etiam cultus illorum sacer super montibus, horti enim et luci significabant spiritualem intelligentiam, et unaquaevis arbor aliquid ejus, sicut olea bonum amoris ejus, vitis verum fidei ejus, cedrus rationale ejus, et sic porro, ac mons significabat coelum, quare cultus antiquissimorum fuerat super montibus. Quod scientia correspondentiarum manserit apud plures orientales usque ad adventum Domini, constare potest ex sapientibus ab Oriente, qui venerunt ad Dominum, cum natus est, quare illis praeivit stella, et illi secum tulerunt aurum, thus et myrrham, et Pastoribus dictum est, -quod- ut scirent quod Ipse Dominus esset, quod illis signum esset, quod viderent Ipsum in praesepi fasciis involutum, quia non locus fuit in diversorio; stella enim quae praeivit significabat cognitionem e coelo, stellae enim in Verbo significant cognitiones; aurum significabat bonum coeleste, thus bonum spirituale, et myrrha bonum naturale, ex quibus tribus est omne cultus; praesepe in quo Dominus infans inventus est a pastoribus, significabat nutritionem spiritualem, quia equi, qui nutriuntur ex praesepi, significant intellectualia; diversorium, ubi non locus, significabat Ecclesiam Judaicam, ubi illo tempore nulla nutritio spiritualis fuit, quia omne Verbi et inde omne cultus apud illos tunc fuit adulteratum et perversum; inde dicitur quod hoc illis signum foret, quod esset Dominus, Luc. II:12. Sed usque scientia correspondentiarum prorsus nulla fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, tametsi omnia cultus illorum, et omnia statuta et judicia illis data, et omnia Verbi erant purae correspondentiae; causa erat, quia illa gens corde idololatrica fuit, et talis ut ne quidem scire vellet, quod aliquid cultus illorum significaret aliquid coeleste et spirituale, volebant enim ut illa omnia sancta essent ex se et cum illis in externis; quare si illis spiritualia et coelestia detecta fuissent, non modo rejecissent illa, sed etiam prophanavissent; quapropter illis coelum ita clausum fuit, ut vix scirent quod victuri post mortem: quod ita sit, manifeste patet [ex eo], quod non agnoscerent Dominum, tametsi universa scriptura sacra de Ipso prophetavit et Ipsum praedixit; rejecerunt Ipsum propter illam solam causam, quia illos de regno coelesti, et non de Regno terrestri docuit, voluerunt enim Messiam, qui illos supra omnes gentes in universo Mundo exaltaret, et non aliquem Messiam, qui saluti illorum aeternae consuleret. Praeterea dicunt quod Verbum in se contineat multa arcana, quae mystica vocantur, sed non scire volunt quod illa sint de Domino et Ipsius Regno; at scire volunt cum dicitur quod sint de auro et alchymia. 6] Quod scientia illa post ea tempora non detecta fuerit, fuit causa, quia Christiani in primitiva Ecclesia perquam simplices fuerunt, ut coram illis non detegi potuerit, nam si detecta, illis nullius usus fuisset, nec caperetur. Post illorum tempora obortae sunt tenebrae super universum Christianum orbem ex Papismo, qui tandem Babylonia factus est; et qui ex Babele sunt, et in falsis ejus se confirmaverunt, sunt plerique naturales sensuales homines, et hi non possunt nec volunt capere quid spirituale, ita quid [sit] correspondentia naturalium cum spiritualibus, sic enim etiam convincerentur quod per Petrum non intelligatur Petrus, tum convincerentur quod Verbum usque ad intima Divinum sit, et quod dictamen papale sit nullius rei respective: post reformationem autem, quia distinguere coeperunt inter fidem et charitatem, ac colere Deum unum sub tribus personis, ita tres Deos, quos solum nominarent unum, tunc veritates coelestes illis abscondebantur, ne si detectae fuissent, falsificarent illas, et deducerent illas ad solam fidem, et nullam illarum ad charitatem et amorem; quare si tunc sensus spiritualis Verbi revelatus fuisset, occlusissent sibi 7]coelum etiam per illarum falsificationem; nam cuivis licet sensum literae Verbi simpliciter intelligere, modo ne apparentias veri, quae ibi sunt, confirmet usque ad destructionem genuini veri, nam interpretari Verbum quoad sensum spiritualem ejus, ex falsis doctrinae, claudit coelum, non aperit illud; at interpretari sensum spiritualem ex veris doctrinae, aperit coelum, quia ille sensus est in quo sunt angeli, ac ideo homo per illum sensum cogitat una cum angelis, et sic conjungit illos sibi in mente intellectuali; at si homo in falsis doctrinae est, et vult sensum spiritualem ex aliqua scientia correspondentiarum explorare, falsificat illum; aliter [est] si homo prius in genuinis veris est, [nam] sensus ille concordat cum veris, et apparet ex veris, quia ille sensus est in luce coeli; at ne hilum concordat cum falsis, et si aliquid ejus [cuivis in falsis] appareret, pro luce coeli oboriretur caligo, nam angeli avertunt se ab illo, sic claudunt illi coelum; sensus spiritualis Verbi intelligitur per tunicam Domini, quae fuit inconsuta, quam militibus non licuit dividere; sensus autem naturalis Verbi, qui est sensus literae ejus, intelligitur per vestes quas milites diviserunt; vestes in Verbo significant vera, et vestes Domini Divina Vera, quare etiam vestes Domini, cum transformatus erat coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerunt candidae sicut lux. 8] Quod hodie a Domino revelatus sit sensus spiritualis Verbi, est quia doctrina genuini veri nunc revelata est, quae doctrina quoad partem continetur in doctrina novae Hierosolymae, et nunc in opusculis, quae publico dantur, et quia illa doctrina cum sensu spirituali Verbi concordat, et non alia, ideo ille sensus, una cum scientia correspondentiarum, nunc primum detectus est: ille etiam sensus significatur per apparitionem Domini in nubibus coeli cum gloria et virtute, Matth. XXIV:30,31, in quo Capite agitur de consummatione saeculi, per quam intelligitur ultimum tempus Ecclesiae; per nubem coeli, ibi et alibi in Verbo, significatur Verbum in litera, quod ibi est respective ad sensum spiritualem sicut nubes; per gloriam autem ibi ut quoque alibi in Verbo significatur Verbum in sensu spirituali, per quod est Divinum verum in luce; et per virtutem significatur potentia ejus. Revelatio Verbi quoad sensum spiritualem etiam promissa est in Apocalypsi; ille sensus ibi intelligitur per Equum album, tum per coenam magnam Dei, ad quam omnes veniunt et congregantur, Cap. XIX:11 ad 17. Quod a multis diu non agnosceretur ille sensus, quod unice fit ab illis qui in falsis doctrinae sunt, imprimis de Domino, et non admittunt vera, intelligitur per bestiam et per reges terrae, qui facturi bellum cum Sedente super Equo albo, vers. 19 ibi; per bestiam intelliguntur Romano-Catholici, ut Cap. XVII:3 ibi, et per reges terrae intelliguntur reformati qui in falsis doctrinae sunt. Mystica quae aliqui in Verbo inquirunt, non aliud sunt, quam sensus spiritualis et coelestis ejus.