De Verbo (Whitehead) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. De Gentibus et populis extra Ecclesiam, apud quos non [est] Verbum et [qui] inde non sciunt aliquid de Domino ac de Redemptione Sunt pauci apud quos est Verbum respective ad illos, apud quos non est Verbum; Verbum modo est in Europa, apud Christianos qui vocantur Reformati; apud Catholico-Romanos, est quidem Verbum, sed non legitur, et [sunt] Regna illi religioni addicta, ut Gallia, Hispania, Portugallia, Italia, plus quam dimidium Germaniae, et quoque Hungariae, tum Polonia; Verbum etiam parum legitur in Russia sed usque creditur esse sanctum; communicatio per Verbum solum in Anglia, Hollandia, in quibusdam ducatibus in Germania, inque Suecia et Dania est [ubi] docetur et praedicatur Verbum: at in Asia, Africa et Indiis apud Gentes ignoratur Verbum, qui numerosi sunt prae Christianis Reformatis. Sed ne Verbum deperderetur, provisum est a Domino, ut Judaica Gens, apud quam est Verbum Veteris Testamenti in sua Lingua originali, adhuc superstes esset, ac dispersa per multum telluris habitaret, quae Gens tametsi negat Dominum esse Messiam seu Christum, a Prophetis praedictum, et tametsi mali cordis est, usque lectio Verbi ab illis communicationem habet cum quibusdam coelis, nam correspondentiae communicant, qualiscunque persona sit quae legit, modo id pro Divino agnoscit: ita hodie sicut olim: nam cum illi adorant Mosen, Abrahamum, Isacum et Jacobum, Davidem, Eliam, et plures in Verbo nominatos, sicut numina, tunc Coeli pro illis percipiunt Dominum, nescientes personam in mundo, e qua illud sanctum cultus procedit: talis est conjunctio Coeli cum homine per Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church