11. Quod sapientia angelorum trium coelorum sit a Domino per Verbum, cui sensus literae ejus inservit pro fulcro et basi Ex coelo auditum est, quod apud antiquissimos in hac tellure fuerit immediata revelatio, et quod ideo illis non fuerit Verbum scriptum; sed post illorum tempora, quando immediata revelatio absque periculo animarum non dari nec recipi potuit, ne interciperetur ac periret communicatio et conjunctio hominum cum coelis, placuit Domino Divinum Verum revelare per Verbum, quod per meras correspondentias scriptum est, quod inde tale est in sensu ultimo, ut comprehendat in se sapientiam angelorum trium coelorum; haec sapientia non apparet in nostro Verbo, sed usque ei inest; quomodo ei inest, paucis dicetur; sunt tres coeli, unum infra alterum, et mundus sub illis; in supremo coelo est sapientia angelica in supremo gradu, quae vocatur sapientia coelestis; in medio coelo est sapientia angelica in medio gradu, quae vocatur sapientia spiritualis; in ultimo autem coelo est sapientia angelica in ultimo gradu, quae vocatur spiritualis et coelestis naturalis; in mundo, quia ille infra coelos, est sapientia in infimo gradu, quae vocatur naturalis; omnes hi sapientiae gradus insunt Verbo, quod in mundo est, sed in ordine simultaneo, ordo enim successivus in descensu fit simultaneus; inde simultaneum fit complexus omnium suorum successivorum; supremum in ordine successivo fit intimum in ordine simultaneo, medium fit medium ibi, ac ultimum fit ultimum ibi; tale simultaneum est Verbum in mundo; in ejus intimo est Dominus, sicut sol, a quo Divinum verum et Divinum bonum ut lux et flamma per media usque ad ultima se evibrat et propagat; proxime in illo simultaneo est Divinum coeleste, quale est in supremo seu tertio coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; dein succedit Divinum spirituale, quale est in medio seu secundo coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; post illud succedit Divinum spirituale naturale et coeleste naturale, quale est in ultimo seu primo coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; ultimam peripheriam hujus simultanei facit Divinum naturale, quale est in mundo, ex quo hominibus est sapientia; hoc ultimum circumcingit, colligat, et sic continet interiora, ne diffluant, ita quoque inserviens pro fulcro; tale est Verbum nostrum in sensu literae in communi et quoque in omni parte; cum itaque hoc sancte legitur ab homine, tunc religantur et retexuntur interiora ejus, et quodlibet coelum inde suum haurit, spirituales angeli suum Divinum spirituale, et coelestes angeli suum Divinum coeleste, ex quibus est illis sapientia: quod tale sit nostrum Verbum, non modo dictum et auditum est e coelo, sed etiam multa experientia ostensum et confirmatum. Divinum demissum a Domino in mundum, non potuit non transivisse coelos in suo ordine, et in mundo ita formatum existere, ut in simili ordine per coelos redeat ad Dominum a quo.