Doc. of Lord (Potts) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Quod omnia illius Doctrinae quoad singula ejus verba, sint vera, modo pro trinitate Personarum intelligatur trinitas Personae, constare potest ex eadem denuo exscripta, quae nunc sequitur:-

Qui vult salvari, illi necessarium est servare fidem hanc Christianam. Fides haec Christiana est: Quod colamus unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate, non commiscendo Trinum Personae, neque separando Essentiam. Trinum unius Personae est, quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus vocatur. Divinitas Patris, Filii et Spiritus Sancti est una eadem, gloria et majestas aequalis. Qualis est Pater, talis est Filius, et talis est Spiritus Sanctus. Pater est increatus, Filius est increatus, et Spiritus Sanctus est increatus; Pater est infinitus, Filius est infinitus, et Spiritus Sanctus est infinitus; et tamen non sunt tres infiniti, neque tres increati, sed unus increatus et unus infinitus. Similiter ut Pater est omnipotens, ita Filius est omnipotens, et Spiritus Sanctus est omnipotens, et tamen non sunt tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut Pater est Deus, ita Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus, et tamen non sunt tres Dii, sed unus Deus. Quamvis Pater est Dominus. Filius est Dominus, et Spiritus Sanctus est Dominus, usque tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus. Nunc sicut ex Christiana veritate agnoscimus trinum in una Persona, quae Deus et Dominus, ita ex Christiana fide possumus dicere unum Deum et unum Dominum. Pater a nullo factus est, neque Creatus, neque natus: Filius est ex solo Patre, non factus, nec Creatus, sed natus: Spiritus Sanctus est ex Patre et ex Filio, neque factus, neque creatus, sed natus, sed procedens: ita est unus Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti: et in hac Trinitate nullus est maximus et minimus, sed sunt prorsus aequales. Ita ut prorsus sit, quemadmodum supra dictum est, quod Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate colenda sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church