Doc. of Lord (Potts) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Ad confirmandum quod ita sit, velim in primo hoc articulo solum adducere loca e Verbo, ubi dicitur "dies ille," "in die illo," "inque tempore illo;" in quibus per "diem" et per "tempus" intelligitur Adventus Domini:- Apud Esaiam, "Fiet in posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae in capite montium." "Exaltabitur Jehovah solus in die illo." "Dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum." "In die illo projiciet homo idola argenti et auri sui" (cap. ii. 2, 11, 12, 20). "In die illo removebit Dominus Jehovih ornatum" (cap. iii. 18). "In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam" (cap. iv. 2). "Fremet contra eum in die illo,... ac despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescet in ruinis" (cap. v. 30). "Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae in extremitate fluviorum Aegypti." "In die illo detondebit Dominus... in transitibus fluvii." "In die illo vivificabit." "Erit in die illo omnis locus... in senticetum et vepretum" (cap. vii, 18, 20, 21, 23). "Quid facietis in die visitationis,... qui veniet?" "In die illo"... Israel" innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate" (cap. x. 3, 20). "Fiet in die illo. radicem Jischaji, quae stans in signum populorum,... gentes quaerent: et erit quies Ipsius gloria." "Imprimis in die illo Dominus... requiret reliquias populi sui" (cap. xi. 10, 11). "Dices in die illo, Confitebor tibi Jehovah." "Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" (cap. xii. 1, 4). "Propinquus est dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet." "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescencentiae, et irae." "Commovebo caelum, et trepidabit terra e loco suo, in die excandescentiae irae Ipsius." "Propinquum est tempus Ipsius, et veniet(? ut veniat), et dies... non extrahentur" (cap. xiii. 6, 9, 13, 22). "Fiet in die illo, atteretur gloria Jacobi." "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi... ad Sanctum Israelis." "In die illo erunt urbes refugii... in derelicta silvae" (cap. xvii. 4, 7, 9). "In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis." "In die illo erit altare Jehovae in medio... Aegypti, (et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo...,)." "In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, et... (in die illo) Israel erit... in medio terrae" (cap. {1}xix. 18, 19, 21, 23, 24). "Dicet habitator insulae... in die illo, Ecce... exspectatio nostra" ((cap. xx.6)). "Dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis, Domino Jehovih Zebaoth" (cap. xxii. 5, {2}12). "In die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis..., et super reges terrae." "Post multitudinem dierum visitabuntur; tunc erubescet luna, et pudefiet sol" (cap. xxiv. 21, (22,) 23). {3}Jehovah "dicet in die illo, Ecce Deus noster hic, quem exspectavimus, ut liberet nos" (cap. xxv. 9). "In die illo cantabitur canticum hoc in terra {4}Jehudae, Urbs valida nobis" (cap. {5}xxvi. 1). "In die illo visitabit Jehovah gladio suo." "In die illo respondete illi, Vinea meri" (cap. xxvii, 1, 2, 12, 13). "In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et in cidarim" (cap. xxviii. 5). "Tunc audient in die illo surdi verba Libri,... eque tenebris oculi caecorum videbunt" (cap. xxix. 18). "Erunt... ductus aquarum in die caedis magnae, cum cadent turres, et ...lux lunae sicut lux solis,... in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui" (cap. xxx. 25, 26). "In die illo rejicient vir idola argenti... et auri sui" (cap. xxxi. 7). "Dies vindictae Jehovae, annus retributionum Ipsius " (cap. xxxiv. 8). "Venient tibi duo illa... in uno die, orbitas et viduitas" (cap. xlvii. 9). "Cognoscet populus meus nomen meum, et in die illo... Ego Ille, qui loquens, Ecce Me" (cap. lii. 6). "Unxit Jehovah Me,... ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (cap. lxi. 1, 2). "Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit" (cap. lxiii. 4). Apud Jeremiam, "In diebus illis... non {6}dicetis amplius, Arca foederis Jehovae." "In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae." "In diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis" (cap. iii. 16, 17, 18). "In die illo... peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes et prophetae (admirabuntur)" (cap. iv. 9). "Ecce dies venientes,... quibus in vastitatem evadet terra" (cap. vii 32(, 34)). "Cadent inter cadentes in {7}die visitationis eorum" (cap. viii. 12). "Ecce dies venientes,... visitabo omnem circumcisum in praeputio" (cap. ix. 24). "In tempore visitationis eorum peribunt" (cap. x. {8}15). "Reliquiae non erunt eis, adducam malum super" illos "anno visitationis illorum" (cap. xi. {9}23). "Ecce dies venientes,... quibus non dicetur amplius... (cap. xvi. 14). "Cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii illorum" (cap. xviii. 17). "Ecce dies venientes,... quibus dabo locum hunc in devastationem (cap. xix. 6(, 8)). "Ecce dies venientes,... quibus suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex." "In diebus illis salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure." "Quare ecce dies venientes,... quibus non dicent amplius..." "Adducam super illos malum anno visitationis illorum. "In extremitate dierum intelligetis intelligentiam" (cap. xxiii. 5, 6, 7, 12, 20). "Ecce dies venientes,... quibus conversurus." "Heu... magnus dies hic, et non erit sicut ille." "Fiet in die illo,... frangam jugum,... et vincula... avellam" (cap. xxx. 3, 7, 8). "Dies erit, quo clamabant custodes in monte Ephraim, Surgite,... ascendamus Sionem, ad Jehovam Deum nostrum." "Ecce dies venientes,... quibus pangam..., foedus novum." "Ecce dies venientes,... quibus aedificabitur urbs Jehovae" (cap. xxxi. 6, 27, 31, 38). "Dies venientes,... quibus stabiliam verbum bonum." "In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam Davidi germen justum." "In diebus illis salvabitur Jehudah" (cap. xxxiii. 14, 15, 16). "Adducam verba... contra urbem hanc in malum... in die illo. Te autem eripiam in die illo" (cap. xxxix. 16, 17). "Dies ille Domino Jehovih Zebaoth dies ultionis, vindictam sumet de hostibus suis." "Dies exitii... venit super eos, tempus visitationis eorum" (cap. xlvi. 10, 21). "Propter diem venientem ad vastandum" (cap. xlvii. 4). "Adducam super illum... annum visitationis." "Reducam tamen captivitatem ejus in extremitate dierum" (cap. xlviii. 44, 47). "Exitium adducam. super eos tempore visitationis eorum." "Cadent juvenes ejus in plateis, et omnes viri belli exscindentur in die illo." "In extremitate dierum reducam captivitatem" illorum (cap. xlix. 8, 26, 39). "In diebus illis et in tempore illo... venient filii Israelis... et filii Jehudae simul,... et Jehovam Deum suum quaerent." "In diebus illis et in tempore illo... quaeretur iniquitas Israelis, et non illa." "Vae illis, quia venit dies illorum, tempus visitationis illorum" (cap. l. 4, 20, 27, 31). "Vanitas illa, opus errorum, in tempore visitationis illorum peribunt" (cap. li. 18). Apud Ezechielem, "Finis venit, venit finis,... venit mane super te,... venit tempus, propinquus est dies tumultus." "Ecce dies, ecce venit, exivit mane, effloruit virga, germinavit violentia." "Advenit dies, advenit tempus... super omni multitudine ejus." "Non argentum et aurum eripient illos in die irae Jehovae" (cap. vii. 6, 7, 10, 12, 19). Dicebant de Propheta, "Visio quam ille videns, fiet post dies multos; in tempora longinqua ille prophetans" (cap. xii. 27). "Non stabunt in bello in die" irae "Jehovae" (cap. xiii. 5). "Tu confossus impius, princeps Israelis, cujus venit dies, in tempore iniquitatis finis" (cap. xxi. 30, 34 (B.A 25, 29)). "Urbs effundens sanguinem in medio {10}sui, ut veniat tempus ejus; et appropinquare fecisti dies, ut venias ad {11}annos tuos" (cap. xxii. 3, 4). "Nonne in die, quo abstulero ab iis robur?" "In die illo veniet ereptus ad te ad informationem aurium." "In die illo aperietur os tuum cum erepto (cap. xxiv 25, 26, 27). "In die illo crescere faciam cornu domui Israelis" (cap. xxix 21). "Ejulate, heu diem, nam propinquus dies Jehovae, propinquus dies Jehovae, dies nubis, tempus gentium erit." "In die illo exibunt nuntii a Me" (cap. xxx. 2, 3, 9). "In die quo descensurus es in infernum" (cap. xxxi. 15). "Ego quaeram gregem meum,... in die quo erit in medio gregis" tui,... et eripiam eos ex omnibus locis quo dispersi {12}fuerunt, in die nubis et caliginis" (cap. xxxiv. 11, 12). "In die, quo mundavero vos ab omnibus iniquitatibus vestris" (cap. xxxvi. 33). "Propheta et dic, Nonne in die illo, quo sedebit populus meus Israel secure, cognosces?" "In posteritate dierum deducam te in terram meam." "In die illo, in die quo veniet Gog super terram." "In zelo meo, in {13}igne indignationis meae, si non in die hoc fuerit terrae motus magnus super terra Israelis" (cap. xxxviii. 14, 16, 18, 19). "Ecce venit,... hic dies de quo locutus sum." "Fiet in die illo, dabo Gogo locum sepulcro in terra Israelis;... ut cognoscat domus Israelis, quod Ego Jehovah Deus illorum ex die illo et deinceps (cap. xxxix. 8, 11, {14}22). Apud Danielem, "Deus in caelis revelavit arcana,... quid futurum in posteritate dierum" (cap. ii. 28). "Tempus advenit, ut regnum confirmarent sancti" (cap. vii. 22). "Attende,... quia ad tempus finis visio." "Dixit, Ecce ego notum faciam tibi, quod futurum in extremitate irae, quia ad statum tempus finis." "Visio vesperae et mane... veritas est; tu... reconde visionem, quia in dies multos" (cap. viii. 17, 19, 26). "Veni ad faciendum te intelligere, quid obveniet populo tuo in extremitate dierum, quia adhuc visio in dies" (cap. x. 14, 15). "Intelligentes... probabuntur ad purgandum et mundandum, usque ad tempus finis, nam adhuc ad statum tempus" (cap. xi. 35). "In tempore illo surget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit, ex quo gens. In tempore hoc tamen eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (cap. xii. 1). "Tu, Daniel, occlude verba, et obsigna librum usque ad tempus finis." "A tempore vero, quo removebitur juge, et dabitur abominatio devastans, dies mille ducenti nonaginta." "Surges in sortem tuam sub finem dierum" (cap. {15}xii. 4, 9, 11, 13). Apud Hoscheam, "Finem faciam regni domus Israelis." "In die illo frangam arcum Israelis." "Magnus dies {16}Israelis" (cap. i. (4,) 5, 11). "In die illo... vocabis, Marite mi." "Feriam illis foedus in die illo." "in die illo exaudiam" (cap. ii. 16, 18, 21). "Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum..., et Davidem regem suum,... in, extremitate dierum" (cap. iii. 5). "Ecce in diebus illis, et in tempore illo, quibus reducam" (cap. iv. 1(? Joel iv. (B.A. iii.) 1));

"Ite et revertamur ad Jehovam,... vivificabit nos post biduum, et in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso" (cap. vi. 1, 2). "Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis" (cap. ix. 7), Apud Joelem, "Heu dies, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai veniet" (cap. i. 15). "Venit dies Jehovae, propinquus dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis. Magnus dies Jehovae et terribilis valde, et quis sustinebit illum?" (cap. ii. 1, 2, 11.) "Super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum." "Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (cap. iii. 2, 4 (B.A. ii. 29, 31)). "In diebus illis, et in tempore illo.... congregabo omnes gentes. Propinquus est dies Jehovae." "Fiet in die illo stillabunt montes mustum" (cap. iv. (B.A. iii.) 1, (2,) 14, 18). Apud Obadiam, "In die illo... perdam sapientes ex Edomo." "Ne laeteris super" illis "in die interitus eorum,... In die angustiae eorum." "Propinquus namque dies Jehovae super omnes gentes" (vers. 8, 12, 13, 14, 15). Apud Amosum, "Fortis corde... fugiet nudus in die illo" (cap. ii. 16). "In die quo visitaturus praevaricationes Israelis super illum" (cap. iii. 14). "Vae desiderantibus diem Jehovae. Quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis." "Nonne tenebrae erit dies Jehovae, et non lux? et caligo, non autem splendor illi?" (cap. v. 13, 18, 20.) "Ejulabunt cantica templi in die illo." "In die illo... occidere faciam solem in meridie; et obtenebrabo terram in die lucis." "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (cap. viii. 3, 9, 13). "In die illo erigam tentorium Davidis collapsum." "Ecce dies venientes... ut stillent montes mustum" (cap. ix. 11, {17}13). Apud Micham, "In die illo... lamentabitur,... vastando vastati sumus" (cap. ii. 4). "In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium." "In die... colligam claudum" (cap. iv. 1, 6). "In illo die... exscindam equos tuos... et currus tuos" (cap. v. 9 (B.A. 10)). "Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit." "Dies adest ad aedificandum macerias." "Dies hic usque ad te veniet" (cap. vii. {18}4, 11, 12). Apud Habakuk, "Adhuc visio in tempus constitutum, et effatur in finem;... si morabitur, exspecta {19}illud quia veniendo veniet, nec procrastinabitur" (cap. ii. 3). "Jehovah,... in medio annorum fac opus tuum: in medio annorum notum facias;... Deus veniet" (cap. iii. 2(, 3)). Apud Zephaniam, "Propinquus est dies Jehovae," "In die sacrificii Jehovae visitabo super principes, et super filios regis." "In die illo... erit vox clamoris." "In tempore illo perscrutabor Hierosolymam lucernis." "Propinquus dies Jehovae magnus." "Dies excandescentiae dies hic; dies angustiae et coarctationis; dies vastationis et devastationis; dies tenebrarum et caliginis; dies nubis et obnubilationis: dies buccinae et clangoris." "In die excandescentiae Jehovae, .comedetur tota terra; et consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (cap. i. 7, 8, 9, 10, 12, 14, 15, 16, 18). "Cum nondum venit super {20}vos... dies irae Jehovah" "Forte abscondemini in die irae Jehovae" (cap. ii. 2, 3). "Exspectate Me... usque ad diem surgere meum ad praedam, nam judicium meum." "In die illo non pudefies ab... operibus tuis." "In die illo dicetur Hierosolymae, Ne time." "Conficiam oppressores tuos in tempore illo." "In tempore illo adducam vos. In tempore illo congregabo vos, quia dabo vos in nomen et in laudem" (cap. iii, (8,) 11, 16, 19, 20). Apud Zachariam, {21}"Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo" (cap. ii. 15). {21}"Removebo iniquitatem terrae... in die uno. In die illo... clamabitis vir ad Socium suum, sub vitem et sub ficum" (cap. iii, 9, 10). "In diebus illis... apprehendent decem viri alam viri Judaei" (cap. viii. 23). "Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo sicut gregem populum suum" (cap. ix. 16). Foedus meum "ruptum est in die illo" (cap. xi. 11). "In die illo ponam Hierosolymam lapidem oneris omnibus populis." "In die... percutiam omnem equum stupore." "In die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis." "In die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae." "In die illo quaeram perdere omnes gentes." "In die illo crescet planctus in Hierosolyma" (cap. xii. 3, 4, 6, 8, 9, 11). "In die illo fons erit apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae." "Fiet in die illo... exscindam nomina idolorum in terra." "In die illo pudefient prophetae" (cap. xiii. 1-4). "Ecce dies veniens Jehovae." "Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum." "In die illo non erit lux et splendor... Dies unus qui notus erit Jehovae; non dies, non nox, circa tempus vesperae erit lux." "In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma." "In die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum." "In die illo erit tumultuatio Jehovae magna." "In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae." "Non erit amplius Cananaeus in domo Jehovae... in die illo" (cap. xiv. 1, 4, 6, 7, 8, (9,) 13, 20, 21). Apud Malachiam, "Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit?" "Ut sint Mihi in die quem facio, in peculium." "Ecce dies veniens ardens sicut clibanus." "Ecce Ego mitto vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (cap. iii. 2, 17, 19, 23). Apud Davidem, "Florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax:... et dominabitur a mari ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae" (Psalm. lxxii. 7, 8). (Praeter alibi.) @1 "In die illo erunt quinque civitates......exspectatio nostra" [(cap. xx. 6)]:--Hic translatione verborum usi sumus. Editio princeps habet:--Dicet habitator insulae in DIE ILLO, ecce exspectatio nostra. In DIE ILLO erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis. In DIE ILLO erit Altare Jehovae in medio Aegypti. In DIE ILLO erit semita ex Aegypto in Aschurem, et Israel erit in medio terrae: Cap. xx: 6. 18. 21. 24." Duae hic citationes a typotheta commixtae videntur.$ @2 12 pro "11"$ @3 Jehovah dicet:--sic edit. princeps; plurimis in locis autem legitur, "Et dicetur"$ @4 Jehudae pro "Jehovae"$ @5 xxvi. pro "xxv."$ @6 "dicetis:"--sic edit. princeps; vide autem Apoc. Exp., n. 700[g], ubi legitur "dicent," quod textum Hebraicum rectius interpretatur.$ @7 "die:"--A.C., n. 2242, habet "tempore," quod praeferendum est.$ @8 15 pro "5"$ @9 23 pro "13"$ @10 sui pro "tui": vide A.C., n. 374.$ @11 annos pro "amores": vide A.C., n. 488.$ @12 fuerunt, in pro "fuerunt. In"$ @13 igne pro "die": vide Apoc. Exp., n. 342[c], 400[c].$ @14 22 pro "12"$ @15 xii. pro "xiii."$ @16 "Israelis:"--sic editio princeps: forsitan legeres Jisreelis, pro Jizreelis; vide Hos. ii. 22, A.C., n. 3580.$ @17 13 pro "3"$ @18 4 pro "5"$ @19 "illud:" sic editio princeps: vide autem A.C., n. 9416; Coronis, n. 60; quibus in locis legitur "illum:" Dicta Prob., p. 57, habet "illam".$ @20 vos pro "nos": vide Apoc. Exp. n. 413[b]; Apoc. Rev. n. 340; Dicta Prob., p. 30.$ @21 Hae citationes duae inter se translatae sunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church