Doc. of Lord (Potts) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. (VII.) QUOD DOMINUS HUMANUM SUUM FECERIT DIVINUM EX DIVINO IN IPSO, ET QUOD SIC UNUM FACTUS SIT CUM PATRE, Ex Doctrina Ecclesiae recepta in universo Christiano orbe est, Quod noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, sit et Deus et Homo; et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, quia Divinum suscepit ad Se Humanum; immo est prorsus unus, est enim una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus. Haec verba ex Doctrina fidei Athanasianae, quae in universo Christiano orbe recepta est, desumpta sunt. Haec ibi sunt essentialia de unitione Divini et Humani in Domino; reliqua quae in eadem doctrina de Domino dicuntur, in suo articulo explicabuntur. Ex illis clare patet quod ex Fide Ecclesiae Christianae sit, quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo sed unum, sicut anima et corpus est unus homo, et quod Divinum in Ipso susceperit Humanum. [2] Ex hoc sequitur, quod non Divinum ab Humano, nec Humanum a Divino, possint separari; nam illa separare foret sicut separare animam et corpus. Quod ita sit, etiam omnis agnoscet, qui legit illa quae supra (n. 19 et 21) ex binis Evangelistis (nempe, ex Luca, cap. i. 26-35, et ex Matthaeo, cap. i. 18-25), de Nativitate Domini, allata sunt; ex quibus manifestum est, quod Jesus conceptus sit a Jehovah Deo, et natus a Maria virgine; ita quod in Ipso fuerit Divinum, et illud Anima Ipsius. Nunc quia Anima Ipsius fuit Ipsum Divinum Patris, sequitur quod Corpus seu Humanum Ipsius etiam factum sit Divinum; nam ubi unum est, etiam erit alterum: ita et non aliter Pater et Filius unum sunt, Pater in Filio et Filius in Patre, tum omnia Filii Patris sunt et omnia Patris Filii, ut Ipse Dominus in Verbo suo docet. [3] Sed quomodo unitio facta est, dicetur hoc ordine (i.) Quod Dominus ad aeterno, sit Jehovah. (ii.) Quod Dominus ad aeterno, seu Jehovah, susceperit Humanum ad salvandum omnes. (iii.) Quod Humanum Divinum fecerit ex Divino in Se. (iv.) Quod Humanum Divinum fecerit per Tentationes in Se admissas. (v.) Quod plena unitio Divini et Humani in Ipso facta sit per passionem crucis, quae fuit Tentationum ultima. (vi.) Quod Humanum ex Matre susceptum successive exuerit, et Humanum ex Divino in Ipso induerit, quod est Divinum Humanum et Filius Dei. (vii.) Quod ita Deus factus sit Homo, ut in Primis etiam in Ultimis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church