Doc. of Lord (Potts) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. Status ecclesiae ex Verbo repraesentatus in prophetis, erat quod intelligitur per "portare iniquitates et peccata populi." Quod ita sit, patet ex illis quae dicuntur de Esaia propheta, Quod iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium (Esai. xx. 3):

de Ezechiele propheta, Quod educeret vasa migrationis, et obtegeret facies ut non videret terram, et quod sic prodigium esset domui Israelis, et quoque diceret, "Ego prodigium vestrum" (Ezech. xii. 6, 11). [2] Quod hoc fuerit illis portare iniquitates, manifeste constat apud Ezechielem, cum ille jussus est cubare trecentos et nonaginta (dies) et quadraginta dies super latere sinistro et dextro contra Hierosolymam, ac edere placentam hordeorum factam cum excrementis bovis; ubi haec etiam leguntur:

"Tu cuba super latere tuo sinistro, et pone iniquitatem domus Israelis super illud; numerum dierum, quibus cubabis super illo, portabis iniquitatem eorum. Ego namque dabo tibi annos iniquitatis eorum juxta numerum dierum trecentos et nonaginta dies, ut portes iniquitatem domus Israelis. Quum vero absolveris hos, jacebis super latere tuo dextro secundum, ut portes iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies" (Ezech. iv. 4-6.) [3] Quod propheta, per quod sic portaverit iniquitates domus Israelis et domus Jehudae, non abstulerit illas, et sic expiaverit, sed modo repraesentaverit et monstraverit, patet a sequentibus ibi:

"Sic inquit Jehovah, Comedent filii Israelis panem suum immundum, inter gentes quo depulsurus sum eos. ...Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma,... ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum" (vers. 13, 16, 17, in eodem capite). [4] Similiter cum idem propheta ostenderet se et diceret, "Ecce ego prodigium vestrum," etiam dicitur, "Quemadmodum feci sic fiet illis" (Ezech. xii. 6, 11). Simile itaque intelligitur de Domino, ubi dicitur, "Morbos nostros Ille tulit:... dolores nostros portavit:... Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitates omnium nostrum:... per scientiam suam justificavit... multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit" (Esai. liii. (4, 6, ubi in toto capite agitur de passione Domini. [5] Quod Ipse sicut Maximus Propheta repraesentaverit statum ecclesiae quoad Verbum, patet a singulis passionis Illius: ut, Quod a Juda proditus fuerit: quod a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit: quod colaphos impegerint: quod caput calamo percusserint: quod imposuerint coronam ex spinis: quod vestimenta Ipsius diviserint, et super tunicam jecerint sortem: quod crucifixerint: quod dederint Ipsi acetum ad bibendum: quod transfoderint latus: quod sepultus; et tertio die resurrexerit. [6] Quod "a Juda proditus fuerit," significabat quod a gente Judaica, apud quam tunc erat Verbum; nam Judas illam repraesentabat: quod "a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit", significabat quod ab omni illa ecclesia: quod "flagellaverint, spuerint in faciem, colaphos impegerint, et caput calamo percusserint" significabat quod similiter fecerint cum Verbo quoad Divina vera ejus, quae omnia agunt de Domino: quod "imposuerint coronam ex spinis," significabat quod illa falsificaverint et adulteraverint: quod "vestimenta diviserint, et super tunicam jecerint sortem," significabat quod omnia vera Verbi disperserint, sed non sensum ejus spiritualem; "tunica Domini" hoc Verbi significabat: quod "crucifixerint" significabat quod totum Verbum destruxerint et profanaverint: quod "praebuerint Ipsi acetum ad bibendum," significabat quod mere falsificata et falsa; quare illud non bibit, et tunc dixit, "Consummatum est:" quod "transfoderint latus," significabat quod plane exstinxerint omne verum Verbi et omne bonum ejus: quod "sepultus," significabat rejectionem humani residui a matre; quod "tertio die resurrexerit," significabat glorificationem. [7] Similia per illa significantur apud Prophetas et apud Davidem, ubi praedicta sunt. Quapropter, Postquam flagellatus et eductus portans spinosam coronam, et vestimentum purpureum a militibus impositum, dixit "Ecce Homo" (Joh. xix. 1, 5): hoc dictum est quia per "Hominem" significatur ecclesia; per "Filium enim hominis" significatur verum ecclesiae, ita Verbum. Ex his nunc patet quod per "portare iniquitates" intelligatur, peccata contra Divina vera Verbi in Se repraesentare et effigiare. Quod Dominus talia sustinuerit et passus sit ut Filius hominis, et non ut Filius Dei, videbitur in sequentibus; "Filius hominis" enim significat Dominus quoad Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church